라틴어 문장 검색

momentoque temporis flagrabat ingens bellum, Illyricis exercitibus palam desciscentibus, ceteris fortunam secuturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장15)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
vos, quibus fortuna in integro est, legiones continete:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장20)
nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium alibi transacta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장8)
Flavianarum partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장11)
nam plurium adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장3)
ea necessitas seu fortuna lapsas iam partis restituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장7)
sed ubi fortuna contra fuit, non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pugnando fessum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장2)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
quod si lucem opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac vulneribus clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장6)
neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna surgens ostenderet acies falleretque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장8)
ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat, reverteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장2)
Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장10)
aderant vis et pecunia et ruentis fortunae novissima libido.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION