라틴어 문장 검색

Hoc quamquam video propter depravationem consuetudinis neque more turpe haberi neque aut lege sanciri aut iure civili, tamen naturae lege sanctum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:1)
Prudentia est enim locata in dilectu bonorum et malorum, malitia, si omnia, quae turpia sunt, mala sunt, mala bonis ponit ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:2)
o turpem notam temporum [nomen illorum]!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 93:2)
Qui hoc non perviderit, ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 95:1)
Haec non turpe est dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:6)
Ut enim, quod turpe est, id, quamvis occultetur, tamen honestum fieri nullo modo potest, sic, quod honestum non est, id utile ut sit, effici non potest adversante et repugnante natura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 99:2)
Haec sunt, quae conturbent in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo paritur, permagnum videtur, ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem gratiam non ita turpe, consulem ob earn rem fieri, quod sibi turn proposuerat, valde utile videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 103:1)
id quam iniustum in patriam et quam turpe esset, non videbat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 105:4)
Turpe imperio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 111:6)
Itaque nervosius qui ista disserunt, solum audent malum dicere id, quod turpe sit, qui autem remissius, ii tamen non dubitant summum malum dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:1)
Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris, nulla fraus sit, ne si iuratus quidem id non feceris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:4)
fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude, ut iure iurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:1)
Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:3)
Fac nihil isto esse iucundius, quid cogitari potest turpius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION