라틴어 문장 검색

tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 222:1)
dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 332:1)
alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 359:3)
nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 474:1)
deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 588:2)
quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:2)
Veturius primo proelio hostes fundit fugatque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 87:2)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)
hoc duce saepe foro tribuni, fusa ac fugata plebes est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 131:1)
nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 532:1)
impressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 780:2)
si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis exercitus praeda potiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 785:1)
haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 160:1)
tum exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:2)
ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION