라틴어 문장 검색

esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:2)
suntque illius (ut diximus) generis, ut ab iis quae antea cognita fuerunt plane heterogenea et remotissima sint, ut praenotio aliqua nihil prorsus ad illa conducere potuisset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:6)
quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:2)
cum hoc genus fastidii sit plane puerile et effoeminatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:12)
certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
Itaque ipsissimae res sunt (in hoc genere) veritas et utilitas:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:15)
Etenim inventorum beneficia ad universum genus humanum pertinere possunt, civilia ad certas tantummodo hominum sedes:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:6)
ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:2)
Praeterea non abs re fuerit, tria hominum ambitionis genera et quasi gradus distinguere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:1)
quod genus vulgare est et degener.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:3)
Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Praeterea, si unius alicujus particularis inventi utilitas ita homines affecerit, ut eum qui genus humanum universum beneficio aliquo devincire potuerit homine majorem putaverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:1)
Recuperet modo genus humanum jus suum in naturam quod ei ex dotatione divina competit, et detur ei copia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:4)
ut inveniatur natura alia, quae sit cum natura data convertibilis, et tamen sit limitatio naturae notioris, instar generis veri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION