라틴어 문장 검색

Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat, quae enim quantum ad nos fortuita dicuntur atque inopinate provenientia, certis in Deo rationis legibus fixa sunt, atque optimo quoque fiunt consilio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:11)
Omnes autem id summum bonum esse intellexerunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:2)
Certum quippe est omni tanto majori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut majori concordia regi quam mundum constat universum, sicut supra Tulliana exposuit ratio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:3)
Quomodo autem optime praepararentur dum fierent, ut facta postmodum optime regerentur, nisi summa invicem concordia, et ipsa sui creatione colligentur, ut eo amplius concorditer atque melius regantur, quanto concordius in ipsa eorum conditione naturae ipsorum sunt invicem colligatae?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:13)
Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Qui quomodo summum diceretur, nisi caeteris omnibus praecelleret bonis?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:15)
Quod vero omnibus aliis praecellit, unum profecto et unicum esse convenit, et quod in se perfectum esse conceditur, atque ad omnia quae facienda sunt ex propria voluntate per se sufficiens, ex quo et omnipotens dicitur, cum pars aliquod bonum habere non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:16)
Neque enim bonum esse poterit quod superfluum sit. Superfluus autem alius vel creator esset vel rector, si unus ad omnia aeque sufficiat ut plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:17)
ut dictum est, bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:19)
Atque ita plura esse summa bona quam inferiora conveniret, imo omnino infinita esse, ut nec earum scientia esse possit quorum nullus in natura terminus occurrerit, nec ipse etiam Deus eam per scientiam comprehenderet, quae nullo naturae termino comprehenderetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:5)
Praeterea si plures sunt dii, quomodo Dominum quemcunque summum bonum dicemus, cum aliud sit majus ipso, ipsa scilicet donorum multitudo, quam quislibet unus ex ea multitudine?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:6)
Sed nec bonum dicendum esset, quod, ut jam ostendimus, superfluum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:7)
Quis etiam quodlibet bonum tanto pretiosius esse deneget, quanto rarius;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:9)
et eo magis gloriosum, quo magis est unicum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:10)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION