라틴어 문장 검색

Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 6:1)
succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:5)
contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:2)
Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia * * * , quae per illas maxime eueniunt?
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 25:2)
adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 26:2)
Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 32:2)
Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 1:5)
ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:2)
maxime tamen uomitus alienus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 5:5)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:1)
Cum uero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 10장 4:1)
In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 머리말 1:2)
pessimae, quae maxime uariant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 2:2)
Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 2:6)
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION