라틴어 문장 검색

is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 394:1)
mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 319:1)
et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 531:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque afferre posse, quibus non amissa modo recuperare, sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 530:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
Antiochus ipse ultro ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus, ex Asia classe in Graeciam traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 244:1)
ultro istunc qui exossat homines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1162)
Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 355)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
Gravidam ego illanc hic reliqui quom abeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 247)
Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 230)
adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 460)
Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3306)
eo nunc ego secreto ted huc foras seduxi, ut tuam rem ego tecum hic loquerer familiarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 17)

SEARCH

MENU NAVIGATION