라틴어 문장 검색

quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:2)
ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 2:1)
centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 5:2)
haec apud illos toga, hic primus iuventae honos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:4)
mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 2:1)
sororum filiis idem apud avunculum qui apud patrem honor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 4:1)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)
manet honos et antiquae societatis insigne;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 2:1)
est apud illos et opibus honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iure parendi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 44장 2:1)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:3)
ita honoris aemulatio pro necessitate erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:3)
inde etiam habitus nostri honor et frequens toga;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:1)
satis constabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum velut honore iudicioque.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 4:1)
omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION