라틴어 문장 검색

Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 17:7)
hora momentumque temporis evertendis imperiis sufficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:3)
Seneca Lucilio suo salutem Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1011)
Intra paucissimas ergo horas, quam omnibus erat sani ac valentis officiis functus, decessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 3:2)
Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 5:3)
proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:6)
Omnis dies, omnis hora te mutat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 12:3)
vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:6)
cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 17:4)
" Audio," inquit, " circa horam tertiam noctis flagellorum sonum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:3)
Audio circa horam sextam noctis clamorem concitatum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:6)
Quaero circa horam octavam noctis, quid sibi ille sonus rotarum velit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 15:9)
sequitur tristis sanguinolenta Bellona manu quaeque superbos urit Erinys, nimias semper comitata domos, quas in planum quaelibet hora tulit ex alto.
(세네카, 아가멤논 2:9)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)
Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION