라틴어 문장 검색

Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:2)
Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:1)
sed postea in honorem Iulii Caesaris Dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius appellatus est, quod hoc mense a.d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 34:2)
CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:2)
SED ET AEGYPTUS HOC MENSE IN POTESTATEM POPULI ROMANI REDACTA SIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:5)
FINISQUE HOC MENSE BELLIS CIVILIBUS INPOSITUS SIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:6)
ATQUE OB HAS CAUSAS HIC MENSIS HUIC IMPERIO FELICISSIMUS SIT AC FUERIT.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:7)
PLACERE SENATUI UT HIC MENSIS AUGUSTUS APPELLETUR.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 35:8)
Mensis September principalem sui retinet appellationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:1)
Sed ubi infaustum vocabulum ex omni aere vel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione tyrannicae appellationis exuti sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:1)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae ra­tionibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 39:1)
lustrari autem eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut iusta dis Manibus solverentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:2)
Numae ordinationem finitimi mox secuti totidem diebus totidemque mensibus, ut Pompilio placuit, annum suum conputare coeperunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:1)
sed hoc solo discrepabant, quod menses undetricenum tricenumque numero alternaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION