라틴어 문장 검색

Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:2)
Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:1)
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
et tamen conveniunt ista in natura calidi, ruboris, mortis), is se habere intellectum norit consuetudine et integralitate rerum et opinionibus captum et detentum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:4)
nec emancipari posse potentiam humanam et liberari a naturae cursu communi, et expandi et exaltari ad efficientia nova et modos operandi novos, nisi per revelationem et inventionem hujusmodi formarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:6)
Jam vero proponendum est exemplum exclusionis sive rejectionis naturarum, quae per tabulas comparentiae reperiuntur non esse ex forma calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:1)
illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:2)
Exemplum exclusivae, sive rejectionis naturarum a forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 196:1)
1. Per radios solis, rejice naturam elementarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 197:1)
2. Per ignem communem, et maxime per ignes subterraneos (qui remotissimi sunt, et plurimum intercluduntur a radiis coelestibus), rejice naturam coelestem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 198:1)
14. Per accensionem caloris ex attritione corporum, rejice naturam principialem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 210:1)
Sunt et aliae naturae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 211:1)
Omnes et singulae naturae praedictae non sunt ex forma calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 212:1)
Atque ab omnibus naturis praedictis liberatur homo in operatione super calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 212:2)
Est enim exclusiva (ut plane liquet) rejectio naturarum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION