라틴어 문장 검색

Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:3)
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram - impendi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 2:1)
Faciam, sed non gratis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:2)
'Qui fieri potest' inquis 'ut non gratis tu?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:3)
vide ut mihi viaticum reddas, quod impendi data opera cursore dimisso.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:1)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:1)
Haec tibi scripsi, quia nec minus ignota quam mihi nec minus grata credebam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 10:1)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 3:1)
Hoc quoque relicto novo impendio est opus, ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male perdiderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 37 1:2)
Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Requirenti mihi Byzantiorum rei publicae impendia, quae maxima fecit, indicatum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mitti, eique dari nummorum duodena milia.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 431)

SEARCH

MENU NAVIGATION