라틴어 문장 검색

Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:5)
nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:6)
sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:7)
ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte vultis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:8)
Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:2)
quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:3)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam in plerisque pecuniae cupiditatem, in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:3)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:4)
quam ob rem id primum videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 47:1)
haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:1)
si in eius modi amicitias ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 54:4)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam - sed nihil est, quod illi non persequantur argutiis - partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION