라틴어 문장 검색

"tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum possessumque odiis Argiva in castra remittet?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권270)
"circa fremit indignata iuventus cetera, cur maneant castris ignavaque servent otia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권86)
Itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.5)
Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuuias, proceres, moenia, castra, lares;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.14)
De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:3)
Castra Macer sequitur:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 61)
Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae13)
quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 163:1)
et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 591:1)
ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:1)
namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 114:2)
ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 144:1)
hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 217:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION