라틴어 문장 검색

cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 93:3)
itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:1)
Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:2)
sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis negotiis et operosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:4)
quis enim non timeat omnia providentem et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem curiosum et plenum negotii deum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 54:5)
"quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:8)
"Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:1)
nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:10)
Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:2)
Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium agere dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 39:1)
Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se removerint ad otiumque perfugerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 90:2)
In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 95:5)
Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 103:2)
Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suurn negotium agere, niihil de alio anquirere minimeque esse in aliena re publica curiosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 160:1)
Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium studiis atque doctrina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION