라틴어 문장 검색

iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
Incidunt multae saepe causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas propter utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est), sed illud, possitne id, quod utile videatur, fieri non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:1)
Enitendum est ut ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse causa sua;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 207:1)
sic cum omni utilitate quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:6)
Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt aliisque tradendae, cum iis ipsi egeamus, sed suae cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, serviendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:1)
Quodsi is esset Panaetius, qui virtutem propterea colendam diceret, quod ea efficiens utilitatis esset, ut ii, qui res expetendas vel voluptate vel indolentia metiuntur, liceret ei dicere utilitatem aliquando cum honestate pugnare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:1)
" Qui ergo habet prudentiam, has habet utilitates, quia beatus est et prudens et constans et temperanset imperturbatus et sine tristitia, et habet etiam omnes utilitates, quæproveniunt ex speciebus prudentiæ, et multas alias, quas non oportethic enumerari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 57:10)
Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 2:2)
quae quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet, enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium, praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate metimur, itemque incommoda contrariorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:3)
Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum [sunt enim explanatores, ut grammatici poe+tarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est, per quam illa utilitas percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:1)
Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
In voluntate autem utilitas ex adeptione alicuius commodi vitationeque incommodi quaeritur, ut aut spes aut metus impulisse videatur aut aliquis repentinus animi motus, qui etiam citius in fraudem quam ratio utilitatis impellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 4:2)
Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit, modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 37:1)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION