라틴어 문장 검색

alioqui ipse sibi odio erit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:3)
Tollantur e coetu mortalium facturi peiora quae contingunt, et quo uno modo possunt desinant mali esse, sed hoc sine odio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:4)
Nescio utrum sibi peius optaverit, ut odio esset, an ut timori.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:6)
Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 127:10)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)
Nihil est iniquius quam aliquem heredem paterni odii fieri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 188:2)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
illa in amorem hortatur, haec in odium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 33:6)
Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)
Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:3)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION