라틴어 문장 검색

sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:1)
sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:1)
si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 277:1)
quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 10:1)
cum vix loricam duo multiplicem connixi humeris ferunt, quantus Demoleos, qui indutus ea cursu palantes Troas agebat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:1)
nihil dici potest ultra, et necesse est tamen infinito plus in domino cogitare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 179:7)
nomen enim fateor esse commune et scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 8:3)
quarum quidem utilitas cum magna, tum multiplex, in nullo non orationis opere vel clarissime lucet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:2)
at ea res, utrocunque dicitur modo, etiam multiplex habet schema.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 53:3)
satura est nostrum istud vivere triste aspexi, cum infinito verbo sit usus pro appellatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 163:1)
sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium - et totus locus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:1)
sed persequi singulos infiniti fuerit operis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 38:2)
qua de re memini narrasse mihi Secundum , aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 174:3)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari θέσεισ diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION