라틴어 문장 검색

spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
hunc videas lascivas praepete cursu venantem tunicas, avium quoque versicolorum indumenta novis texentem plumea telis, illum pigmentis redolentibus et peregrino pulvere femineas spargentem turpiter auras, omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae, sensibus in quinque statuens quae condidit auctor, auribus atque oculis, tum naribus atque palato quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 180)
serit ille medullitus omnes nequitias spargitque suos per membra ministros, namque illic numerosa cohors sub principe tali militat horrendisque animas circumsidet armis, Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1 Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri, Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum, informes horrent facies habituque minaces.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1103)
caput inserit ille trilingue coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, insinuans oris coitu genitale venenum, nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum frangit amatoris blanda inter foedera guttur, infusasque bibit caro pereunte salivas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1147)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)
"invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1176)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)
chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem, tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.37)
O ter quaterque et septies beatus urbis incola, qui te ac tuorum comminus sedem celebrat ossuum, cui propter advolvi licet, qui fletibus spargit locum, qui pectus in terram premit, qui vota fundit murmure.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.162)
"furorne summus ultima et dementia est deos putare, qui creantur nuptiis, rem spiritalem terrulente quaerere, elementa mundi consecrare altaribus, id quod creatum est conditorem credere, deasceato supplicare stipiti, verris cruore scripta saxa spargere, aras ofellis obsecrare bubulis, homines fuisse cum scias, quos consecras, urnas reorum morticinas lambere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1141)
"margaritas spargere Christi vetamur inter inmundos sues, lutulenta sanctum ne ferant animalia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1261)
at parte campi ex altera inmanem pyram texebat ustor fumidus pinu arida, sarmenta mixtim subdita et faeni struem spargens liquato rore ferventis picis, quo flamma pastu cresceret ferocius.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1357)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo membra per incertos sparsa iacere situs, addiderat caros gressu lacrimisque sequentes, devia quo fractum semita monstrat iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.38)
haec calcat Agnes ac pede proterit stans et draconis calce premens caput, terrena mundi qui ferus omnia spargit venenis mergit et inferis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis44)

SEARCH

MENU NAVIGATION