라틴어 문장 검색

finis insequendi hostes Poenis flumen Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut vix laetitiam victoriae sentirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 597:1)
itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum ex fuga inermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac volneribus, sentire sese dissimularunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:1)
tantaque vis frigoris insecuta est ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 622:1)
Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classes, naves omnes, quae non aut proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 230:1)
diem insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 266:1)
Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos, Romanum insecutum adiuvante Samnite duo castella eo die expugnasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 296:1)
adeoque inopia est coactus Hannibal ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules eisdem artibus bellum gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 391:1)
Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut tanto perfunctus bello diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum minime cessandum ratus, immo, ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto inquit victor in Capitolio epulaberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 613:1)
diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac volneribus vallum sumus tutati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 701:1)
itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neglectasque custodias silentio noctis dilapsi, per vias inviaque qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 217:2)
insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 251:1)
Consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore senatu, ne conitiorum causa in urbe retineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 301:1)
imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 601:1)
insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari aut deferre naves in terram posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 12:1)
cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul iussit et, quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION