라틴어 문장 검색

quid agam nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:3)
immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 1:3)
nam et vicini et diligentes sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12A 5:5)
diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:1)
ἀνεμέσητον γάρ. nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:5)
Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 17 1:12)
scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad te rem detulisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:1)
scripserat enim diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 28 2:2)
sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 33 4:2)
o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6A 1:7)
commodum enim egeram diligentissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 3:2)
vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:11)
quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21A 2:5)
de Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:1)
equidem si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 45 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION