라틴어 문장 검색

Idem facit ille venator, quique instituit catulos vestigia sequi quique iam exercitatis utitur ad excitandas vel persequendas feras :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:1)
non te, bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit imitatio ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:4)
Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta maxima homini sunt et solacia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:1)
Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 107:1)
ille inchoatum sermonem cito abrupit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:6)
Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis in- certae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:3)
Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.20)
Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.21)
Quidam duos filios pancratiastas instituit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.2)
excelsa nostrae tecta conscendam domus caede incohata, perge tu mecum comes.
(세네카, 메데아 14:49)
cum fuerit multis exacta trientibus hora, noctis et instituet sacra ministra Venus, annua solvamus thalamo sollemnia nostro, natalisque tui sic peragamus iter.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1015)
"quis doctior isto instituit varias per nubila iungere lites?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 87)
Non hic Maeoniae stilo Camenae civis Dulichiique Thessalique virtutem sapientiamque narro, quorum hic Peliaco putatur antro venatu, fidibus, palaestra et herbis sub Saturnigena sene institutus, dum nunc lustra terens puer ferarum passim per Pholoen iacet nivosam, nunc praesepibus accubans amatis dormit mollius in iuba magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem25)
quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem116)

SEARCH

MENU NAVIGATION