라틴어 문장 검색

Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit, cuius modum sollicitius observet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 73:4)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Quanto illi intra pectus terribilior vultus est, acrior spiritus, intentior impetus, rupturus se nisi eruperit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 195:2)
Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 232:1)
Ecce spectaculum dignum ad quod respiciat intentus operi suo deus, ecce par deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, utique si et provocavit.
(세네카, De Providentia, book 1 17:1)
placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata vestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et vilis, nec servata nec sumenda sollicite;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 6:1)
Quin ne paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse pervideo ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:2)
Illud tamen scito, nihil horum satis esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta et adsidua cura circumit animum labentem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:2)
Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos - , ita habent se magnae voluptates;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:3)
Ait ista debere contemni, non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 107:1)
Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quotiens aliquid ex illo pro- feretur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 144:4)
nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:4)
Ciuitas sollicita pendebat;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.9)
Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.50)

SEARCH

MENU NAVIGATION