라틴어 문장 검색

Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.
(불가타 성경, 바룩서, 4장72)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.
(불가타 성경, 호세아서, 14장10)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
(불가타 성경, 아모스서, 2장6)
Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.
(불가타 성경, 아모스서, 5장12)
et oravit ad Dominum et dixit: " Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
(불가타 성경, 요나서, 4장2)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장4)
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장13)
Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ".
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장4)
Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장5)
Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장9)
Rursum videbitis quid sit inter iustum et impium, inter servientem Deo et non servientem ei.
(불가타 성경, 말라키서, 3장18)
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장12)
Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장33)
Erat autem oratio hunc habens modum: " Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장24)
solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION