라틴어 문장 검색

prope ab ultimo est VALE.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:12)
Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 6:4)
Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:1)
Non ubique se mors tam prope ostendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:3)
Tamen etiam quod prope est, extra est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:1)
Tam prope libertas est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 15:1)
Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 7:2)
Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:2)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates prope- rantes elusit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 6:2)
Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:2)
Quicquid ad summum pervenit, ab exitu prope est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
infinitis porrectae spatiis ambulationes et urbium solo aedificatae domus non nos prope a publico excludunt?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.25)
profugit umbras Tityos ac lacerum gerens et inane pectus quam prope a caelo stetit.
(세네카, Hercules Furens 14:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION