라틴어 문장 검색

nam cum L. Saufei equitis Romani, aequalis sui, qui complures annos studio ductus philosophiae habitabat Athenis habebatque in Italia pretiosas possessiones, tresviri bona vendidissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret certior se patrimonium amisisse et recuperasse.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 12장 3:2)
Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 57장 1:1)
tunc autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:2)
Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi cohorrescit corpus meum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 7:1)
equites R. seuere curioseque nec sine moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis ut leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 2:1)
puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 2:2)
itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:4)
laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio tenebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 19장 1:1)
Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore, spolia totius Orientis offerri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 6:3)
Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata etiam tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 11:2)
Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 11:2)
Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 22:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
"saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:14)
"opus, sed labor brevissimus superest."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION