라틴어 문장 검색

"idem deos vestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas vestras vanis gestibus et nutibus provocat:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:34)
hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipione effecerint, sine lacrimis non queo dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:3)
nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si , apud quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedientem audire voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:2)
attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:8)
Nec tamen ego sum ille ferreus, qui fratris carissimi atque amantissimi praesentis maerore non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:6)
quo quid absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in luctu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 38:1)
qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas, magnam populo Romano cladem attulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:4)
ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 67:3)
quo impetrato in maximos luctus incidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:4)
quo optato impetrato Theseus in maximis fuit luctibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:9)
quod item apud Catonem scriptum esse video, nisi pueris et lacrimis usus esset, poenas eum daturum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:3)
illam Norbani seditionem ex luctu civium et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi potuisse et iure esse conflatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:6)
Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 193:4)
Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)
Quod ubi sensi me in possessionem iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram, tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et mansuetudinis coepi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 200:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION