라틴어 문장 검색

Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviunt insecti pectine dentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:3)
tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 22:4)
Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo monti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:1)
Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:3)
Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:4)
Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:4)
Nihil non lubricum et fallax et omni tempestate mobilius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 9:4)
Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:2)
Debilem facito manu, debilem pede coxo, Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 11:1)
Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 12:3)
Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:4)
nulli non initium verecundum est et exorabile, sed ab hoc latius funditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:6)
Quantum possumus, nos a lubrico recedamus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 6:2)
en adest gnatis tuis furens noverca, per tuum, si aliter nequit, latus exigatur ensis et perimat duos.
(세네카, 아가멤논 4:22)
is lege Cornelia quae de sicariis lata est, quaerebat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION