라틴어 문장 검색

Deinde, dum instantius teritur, multus ei flatus involvitur, qui prius in ventre consumendus est, ut tum demum conficiatur quod remansit de carne iam liberum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 3:3)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)
Unde nec plus habere quam unum licebat, nec cuiquam nisi libero, quos solos fides deceret quae signaculo continetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:2)
Et, ne videar plus nimio extulisse ovum elementi vocabulo, consule initiatos sacris Liberi patris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:1)
1. In primis concessisse Deo et hac presenti carta nostra confirmasse, pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quod Anglicana ecclesia libera sit, et habeat jura sua integra, et libertates suas illesas;
(Magna Carta 3:1)
Concessimus eciam omnibus liberis hominibus regni nostri, pro nobis et heredibus nostri in perpetuum, omnes libertates subscriptas, habendas et tenendas eis et heredibus suis, de nobis et heredibus nostris.
(Magna Carta 3:6)
habeat omnes antiquas libertates et liberas consuetudines suas, tam per terras, quam per aquas.
(Magna Carta 15:2)
Preterea volumus et concedimus quod omnes alie civitates, et burgi, et ville, et portus, habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas.
(Magna Carta 15:3)
15. Nos non concedemus de cetero alicui quod capiat auxilium de liberis hominibus suis, nisi ad corpus suum redimendum, et ad faciendum primogenitum filium suum militem, et ad primogenitam filiam suam semel maritandam, et ad hec non fiat nisi racionabile auxilium.
(Magna Carta 17:1)
16. Nullus distringatur ad faciendum majus servicium de feodo militis, nec de alio libero tenemento, quam inde debetur.
(Magna Carta 18:1)
20. Liber homo non amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum delicti;
(Magna Carta 22:1)
27. Si aliquis liber homo intestatus decesserit, catalla sua per manus propinquorum parentum et amicorum suorum, per visum ecclesie distribuantur, salvis unicuique debitis que defunctus ei debebat.
(Magna Carta 29:1)
34. Breve quod vocatur "Precipe" de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo amittere possit curiam suam.
(Magna Carta 36:1)
Et si nos excessum non emendaverimus, vel, si fuerimus extra regnum, justiciarius noster non emendaverit infra tempus quadraginta dierum computandum a tempore quo monstratum fuerit nobis vel justiciario nostro, si extra regnum fuerimus, predicti quatuor barones referant causam illam ad residuos de illis viginti quinque baronibus, et illi viginti quinque barones cum communia tocius terre distringent et gravabunt nos modis omnibus quibus poterunt, scilicet per capcionem castrorum, terrarum, possessionum, et aliis modis quibus poterunt, donec fuerit emendatum secundum arbitrium eorum, salva persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum;
(Magna Carta 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION