라틴어 문장 검색

De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
(아풀레이우스, 변명 5:1)
sane quidem, si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum.
(아풀레이우스, 변명 5:3)
Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifricio uersibus scriptum ad quendam Calpurnianum, qui cum aduersum me eas litteras promeret, non uidit profecto cupiditate laedendi, si quid mihi ex illis fieret criminosum, id mihi secum esse commune.
(아풀레이우스, 변명 6:1)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:
(아풀레이우스, 변명 10:10)
Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit:
(아풀레이우스, 변명 10:18)
"cur prius, quam tibi nuberet, scripsit nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?"
(아풀레이우스, 변명 25:9)
tam rudis uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
(아풀레이우스, 변명 28:9)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
(아풀레이우스, 변명 35:5)
igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse:
(아풀레이우스, 변명 56:3)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet, scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus Romae agebat.
(아풀레이우스, 변명 67:8)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION