라틴어 문장 검색

Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:4)
Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:5)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
[0433A] Caetera vero quae thalamus secretior absentabat, meliora fides esse loquebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:22)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
Praedictarum vero gemmarum aliae ad tempus nova Dei miracula, novo sui luminis sole, visibus offerebant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:31)
Tertia vero, viriditatem praeferens smaragdineam, [0434B] refocillationis oculorum in se gerebat antidotum, in qua, sub imaginario flumine, pisces suae naturae nando littoris exercitium frequentabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:53)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:131)
Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:140)
Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:172)
In lateritiis vero tabulis arundinei styli ministerio, virgo varias rerum picturales sociabat imagines;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:2)
Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:22)
Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION