라틴어 문장 검색

Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:10)
Denique cum suavi devinxit membra sopore somnus et in summa corpus iacet omne quiete, tum vigilare tamen nobis et membra movere nostra videmur, et in noctis caligine caeca cernere censemus solem lumenque diurnum, conclusoque loco caelum mare flumina montis mutare et campos pedibus transire videmur, et sonitus audire, severa silentia noctis undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:1)
ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum, pupillas interfodiunt acremque dolorem praebent, ut nequeant contra durare feroces, cum tamen haec nostras acies nil laedere possint, aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis exitus ex oculis liber datur, in remorando laedere ne possint ex ulla lumina parte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:19)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
nec fuit ante videre oculorum lumina nata, nec dictis orare prius quam lingua creatast, sed potius longe linguae praecessit origo sermonem multoque creatae sunt prius aures quam sonus est auditus, et omnia denique membra ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:3)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
in adverso vero atque inopi sunt, prendere quae possis oculorum lumine operto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:2)
sicut in aethere non arbor, non aequore salso nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse, certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit, sic animi natura nequit sine corpore oriri sola neque a nervis et sanguine longius esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:5)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
principio pars terrai non nulla, perusta solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi, pulveris exhalat nebulam nubesque volantis, quas validi toto dispergunt aëre venti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:5)
id licet hinc cognoscere possis, quod simul ac primum nubes succedere soli coepere et radios inter quasi rumpere lucis, extemplo inferior pars horum disperit omnis terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:3)
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo altivolans poterat nec magni sidera mundi nec mare nec caelum nec denique terra neque aër nec similis nostris rebus res ulla videri, sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:1)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
proinde, calor quoniam solis lumenque profusum perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent, forma quoque hinc solis debet filumque videri, nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION