라틴어 문장 검색

Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:4)
Talis est sapientis animus, qualis mundus super lunam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 16:2)
Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 6:4)
Numquid ultra quam solet, luna procedit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 8:5)
Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:5)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
cum subito luna conditur, stellae latent, in astra pontus tollitur, caelum perit nec una nox est:
(세네카, 아가멤논 10:23)
Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ?
(세네카, 행복론, Liber IV 109:1)
Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ?
(세네카, 행복론, Liber IV 110:2)
" Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit ;
(세네카, 행복론, Liber V 30:2)
iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae vetetur omnes radios effundere.
(세네카, 행복론, Liber V 31:2)
" Isto," inquit, " modo nec lunae nec soli quicquam debes ;
(세네카, 행복론, Liber VI 95:1)
sol autem et luna, etiam si nobis prosunt sua causa, non in hoc tamen prosunt, ut per nos prosint sibi ;
(세네카, 행복론, Liber VI 96:2)
" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ;
(세네카, 행복론, Liber VI 98:1)
Debemus ergo et soli et lunae et ceteris caelestibus beneficium, quia, etiam si potiora illis sunt, in quae oriuntur, nos tamen in maiora ituri iuvant.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION