라틴어 문장 검색

Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:6)
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:1)
tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:8)
Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:6)
- Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:5)
tum ulcus sub linamentis sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:8)
Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:6)
Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:4)
si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 1:4)
Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 2:2)
post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 1:5)
At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:3)
Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:5)
nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:7)
Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION