라틴어 문장 검색

sed nos , ne parum hic liber mellis et absinthi habere videatur, sitque salubrior studiis quam dulcior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 8:1)
nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
Si illi credimus, " Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:1)
Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 3:1)
De illis non satis constat, utrum sucum ex floribus ducant, qui protinus mel sit, an quae collegerunt, in hunc saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:1)
Quibusdam enim placet non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:2)
Aiunt inveniri apud Indos mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli aut ipsius arundinis umor dulcis et pinguior gignat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:3)
Illo modo dicas licet non esse in melle dulcedinem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:1)
Sunt enim quidam, quibus morbi vitio mel amarum videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 7:3)
Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 15:4)
te nascente ferunt exorto flumina melle dulcatis cunctata vadis oleique liquores isse per attonitas baca pendente trapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 47)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
sane hunc ipsum e vestigio ad portum mittere paro, quia comperi naves quinque Brundisio profectas cum speciebus tritici ac mellis ostia Tiberina tetigisse;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:2)
Accepi per Paterninum paginam vestram, quae plus mellis an salis habeat incertum est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION