라틴어 문장 검색

nondum quisquam sidera norat.
(세네카, 메데아 6:4)
b«ne dissaepti foedera mundi traxit in unum Thessala pinus iussitque pati verbera pontum, partemque metus fieri nostri mare sepositum.
(세네카, 메데아 6:10)
lubricus per saxa retro Sisyphum volvat lapis, nunc meis vocata sacris, noctium sidus, veni pessimos induta vultus, fronte non una minax.
(세네카, 메데아 12:9)
Iam vaga caelo sidera fulgens Aurora fugat.
(세네카, 옥타비아 1:1)
tu quoque extinctus iaces, deflende nobis semper infelix puer, modo sidus orbis, columen augustae domus, Britanniae, heu me, nunc levis tantum cinis et tristis umbra;
(세네카, 옥타비아 3:13)
fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor.
(세네카, 옥타비아 4:8)
neglecta terras fugit et mores feros hominum et cruenta caede pollutas manus Astraea virgo, siderum magnum decus.
(세네카, 옥타비아 6:15)
laeta nam postquam dies 'sideribus atris cessit et nocti polus, inter Neronis iuncta complexus mei somno resolvor;
(세네카, 옥타비아 11:2)
obscura caelo labitur Phoebi soror, tristisque mundus nubilo pallet die.
(세네카, 오이디푸스 1:24)
nullum serenis noctibus sidus micat, sed gravis et ater incubat terris vapor:
(세네카, 오이디푸스 1:25)
carpitur leto tuus ille, Bacche, miles, extremos comes usque ad Indos, ausus Eois equitare campis figere et mundo tua signa primo:
(세네카, 오이디푸스 2:17)
mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis, si profugus Dircen Ismenida liqueris hospes regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.
(세네카, 오이디푸스 3:21)
sensere terrae Zalacum feroces et quos vicinus Boreas ferit arva mutantes quasque Maeotis alluit gentes frigido fluctu quasque despectat vertice summo sidus Arcadium geminumque plaustrum.
(세네카, 오이디푸스 6:40)
Lucida dum current annosi sidera mundi, Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, dum matutinos praedicet Lucifer ortus altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos, candida formonsi venerabimur ora Lyaei.
(세네카, 오이디푸스 6:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION