라틴어 문장 검색

non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore volneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 117:1)
insignis annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae clausae, Tiberis innavigabilis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 150:2)
tristem hiemem, sive ex intemperie caeli raptim mutatione in contrarium facta sive alia qua de causa, gravis pestilensque omnibus animalibus aestas excepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 153:1)
priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem coortam, proximo non prodigia, sed iam eventus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:1)
hic Veiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente, operibus tamen, non vi expugnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 259:1)
ea res cum esset nova, indignationem tribunorum plebis movit querentium non dari plebi nec per hiemem militiae requiem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha2)
Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 252:2)
fiebant autem itinera, quanta fieri' sinebat hiemps hauddum exacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:3)
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 210:1)
nec obsessos alia ulla res quam iniqua oppugnantibus hiems tutabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 655:3)
Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 659:1)
armaque extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 271:2)
cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum, Neapolitani legati Romam venere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 392:1)
ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 235:1)
ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION