라틴어 문장 검색

Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:7)
Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:6)
" Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:4)
Vasta vis ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:3)
veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:4)
Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 22:1)
eiecit Aulis impias portu rates.
(세네카, 아가멤논 4:8)
Heu quam dulce malum mortalibus additum vitae diras amor, cum pateat malis effugium et miseros libera mors vocet portus aeterna placidus quiete, nullus hunc terror nec impotentia procella Fortunae movet aut iniqui flamma Tonantis.
(세네카, 아가멤논 11:5)
optatus ille portus aerumnis adest, festus dies est.
(세네카, 아가멤논 14:7)
0 felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 2:6)
nauigabo, militabo, dummodo ubicunque fuero tuus sim.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 4:7)
Iam, uxor, non nauigabo, non peregrinabor.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur.13)
Nauiga, milita, peregrinare, quaere adulescens, senex utere.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 1:3)
nauigabo si nauigaris, militabo si militaris:
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:23)
adulescens enim nauigaui.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION