라틴어 문장 검색

ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 364:2)
quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audivit, eam ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 111:1)
deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 137:1)
nullo ab urbe, ne in stationes quidem qui procul iacularetur, excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios oritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 223:2)
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et semisomnos prope adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 232:3)
in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 289:3)
aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 296:1)
Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:1)
et Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 189:2)
frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, res suas quibus periclitari nolebant cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 312:1)
et successisset fraudi ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 313:2)
opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 494:1)
sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius vitasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 560:3)
patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION