라틴어 문장 검색

ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum redit, ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 243:1)
ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 363:1)
eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 502:1)
quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 511:1)
Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 665:1)
ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent, uni ex eis - Dinomeni fuit nomen - , quia custos corporis erat partes datae sunt ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 84:1)
cum qui est summus in civitate dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 100:1)
hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 150:1)
ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 193:1)
ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, castra inde movit, ut quocumque vocasset defectionis ab Romano spes admoveret exercitum ac praesens suas res foventibus adderet animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 467:1)
legati eo ab Apollonia venerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim Macedonum posse, ni praesidium mittatur Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 512:1)
ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 529:2)
obsidionem sine certamine adveniens Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 534:3)
nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 153:2)
reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION