라틴어 문장 검색

Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium86)
Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium102)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장11)
Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장54)
qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse visenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장45)
Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장4)
Si quando autem in articulis callus increvit, Dexius docuit inponere calcis P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장149)
Usus tamen ipse docuit eum, quem aspis percussit, acetum potius bibere debere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장55)
Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장153)
At cartilato ubi subsit, ipsa sedes docet perventumque esse ad eam ex renisu patet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장244)
cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장248)
Denique etiam corporis inclinatio docet, num in plures partes fistulae penetrarint, quia saepe cum quis aliter decubuit aliterve membrum conlocavit, pus ferri quod iam desierat iterum incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장252)
Genusque victus adhibendum est, quo carnem ali docui (V.14. 26, 30). Ac si longius a praecordiis fistula est, ex intervallo ieiunum radiculas esse, deinde vomere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장260)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui (20.5), colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 24장2)
Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione (E) docebo, demissis cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION