라틴어 문장 검색

Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video ". Et dixit ei: " Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto! ". Et respondit illi Thobi: " Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater ". Et dixit illi: " Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio ".
(불가타 성경, 토빗기, 5장10)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Qui fuit nutricius filiae patrui sui Edissae, quae altero nomine Esther vocabatur et utrumque parentem amiserat: pulchra aspectu et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장7)
Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장11)
Gratia dati in conspectu omnis viventis, sed et mortuo non prohibeas gratiam.
(불가타 성경, 집회서, 7장37)
Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
(불가타 성경, 바룩서, 4장70)
Loquente Ephraim, horror factus est; dux erat in Israel. Et deliquit in Baal et mortuus est.
(불가타 성경, 호세아서, 13장1)
et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
(불가타 성경, 나훔서, 3장3)
Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장7)
Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Et cogitaverunt in die illa dicentes: " Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장41)
Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장16)
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장17)
et ivit sub elephantum et supposuit se ei et occidit eum; et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장46)
et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION