라틴어 문장 검색

Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 7:4)
paulatimque, et non evidenter, ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens adducenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 11:2)
et, nisi occurritur, tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:4)
Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:1)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 1:1)
Neque enim creatur ibi corpus, sed ex vicino adducitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 1:5)
deinde ea, quae sic resolvimus, in unum adducere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 2:6)
sic enim fit, ut facilius quod adducitur, sequi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 3:2)
sed ita adducendum, ut facilius subsequatur, et dimissum non multum recedat). Interdum tamen ab altera parte cutis haud omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 3:4)
eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 2:2)
Idque eo nomine opus est, ne quum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram vulneris incidat, eamque convulneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 16:1)
Hos omnes, leniter permutatis subinde digitorum vicibus, sic oportet adducere, ne vesicam laedant, neve intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodum curationi difficultatem faciant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 21:6)
et, si os vulvae urgere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, conquisitusque pes ejus adducendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 8:5)
Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi laeve et lubricum occurrit, integrum id videri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION