라틴어 문장 검색

Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:10)
Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:19)
Quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:9)
iacet extra sidera tellus, extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:15)
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna responsis horrent divom et Maeotia tellus, et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:16)
Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:1)
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:16)
Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus in dubiis responsa petunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:3)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
"Salve fatis mihi debita tellus vosque," ait, "O fidi Troiae salvete penates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:7)
Sic deinde effatus frondenti tempora ramo implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 8:1)
Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:6)
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:10)
Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 15:17)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION