라틴어 문장 검색

quod quidem bellum longe lateque diffusum, ad omnes fere oras orbis terrarum pervenit, Gallosque hanc continentem relinquere, quanquam invitos et renitentes, coegit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.26)
Consilium publicum Virginiense, ob insignem copiarum virtutem, quamvis ad deditionem coactae fuerant, Washingtonio, ejusque sociis gratias habendas esse decrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.46)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
Dux Gage, qui, ineunte anno millesimo, septingentesimo, septuagesimo quinto, exercitui Anglico Bostoniae praefuit, certior factus, vim magnam instrumentorum apparatusque belli, Concordiae, apud Novanglos, coactam fuisse, manipulos nonnullos, qui vim istam delerent, misit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.20)
At tandem, copiis recentibus adventantibus, Americani dare terga coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.42)
conventu, enim, foeminarum comitatus Bristoliensis apud Pennsylvanos habito, pecuniae satis grandis summa, ad conscribendam instruendamque legionem, confecta et coacta fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.55)
Ob eas causas, Bostoniam vacuefacere, copiasque omnes Novi Eboraci cogere, jamdudum in Senatu Anglico statutum fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.8)
- Morbo ducem Schuyler ab exercitu decedere cogente, imperium ad Montgomery devenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.3)
Interea vim Indorum magnam coegerat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.19)
Morbo ducem Schuyler ab exercitu decedere cogente, imperium ad ducem Montgomery devenit, qui tam acriter aggerem obsedit, ut, paucos intra dies, propugnaculi potitus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.26)
Flumen Kennebeckium lintribus factis ascende runt, et adversus flumen navigare coacti.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.35)
Claustra tormentis plurimis majoribus munita invasit expugnavitque, at hoc certamine milites multos amisit, adeoque graviter vulneratus ipse, ut de loco, ubi pugna conserebatur, asportari cogeretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.65)
" Quatuordecim diebus, postquam literae istae Washingtonii ad Senatum scriptae erant, octoginta legiones, quae per bellum totum stipendia mererentur, conscribi et in unum cogi, a Congressu decretum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.26)
Washingtonius, copias Britones exposituros supra se, exercitumque commeatu et re frumentaria interclusuros, aut denique colonicas copias ad praeliandum Insula Eboracensi coacturos, verebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.34)
Ejus adjutores in exercitu, fidelesque amici circumstantes, illum, quasi vi, recedere coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION