라틴어 문장 검색

quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 210)
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, si aes habent, dant mercem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 362)
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 432)
altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 234)
comesse panem tris pedes latum potes, fores pultare nescis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 18)
Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 51)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
Quin tu me interrogas, purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 537)
nam ego hodie compendi feci binos panes in dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 32)
Panem frangito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 454)
ducitur familia tota, vestiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae, cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, raptores panis et peni;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 121)
nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me, domist qui facit improba facta amator, qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit apud nos mundissimum sit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 73)
ipsae enim glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adveniant, colores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장2)
his ita constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestram per canales progredientes effundere ante murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장29)
cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens, antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi nec egredi postea potuit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION