라틴어 문장 검색

Dum non vis pisces, dum non vis carpere pullos Et plus quam putri, Naevia, parcis apro, Accusas rumpisque cocum, tamquam omnia cruda Attulerit.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIII1)
Vis, Caesar, dammis parcere?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIV4)
Si te pectore, si tenebit ore, Nec rhonchos metues maligniorum, Nec scombris tunicas dabis molestas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVI3)
Non est quod metuas preces iniquas:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI5)
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno, Et potius plenos aere relinque cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII2)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Hunc ego credideram - nam saepe lavamur in unum - Sollicitum voci parcere, Flacce, suae:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXII2)
Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI4)
O dilecta deis, o magni Caesaris arbor, Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI9)
Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas, Hausisti patrias luxuriosus opes, Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXII2)
Tortorem metuis?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII6)
Iam numerat placido felix Antonius aevo Quindecies actas Primus Olympiadas Praeteritosque dies et tutos respicit annos Nec metuit Lethes iam propioris aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIII1)
Hunc servare modum nostri novere libelli, Parcere personis, dicere de vitiis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII3)
Summum nec metuas diem nec optes.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVII12)
Pedicare semel cupido dabit illa marito, Dum metuit teli vulnera prima novi:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION