라틴어 문장 검색

nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis montibus ora creat, quos propter fluminis undas aura parit flores tepidi fecunda Favoni, hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, quo permulsa domus iucundo risit odore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:2)
candet ebur soliis, conlucent pocula mensae, tota domus gaudet regali splendida gaza.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6415)
ille quoque eversus mons est quem maximum in oris progenies Thiae clara supervehitur, cum Medi peperere novum mare, cumque inventus per medium classi barbara navit Athon.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6621)
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna id facere aut animo non satis ingenuo quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a13)
ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b14)
nec tantum niveo gavisa est ulla columbo compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpere rostro quam quae praecipue multivola est mulier:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b19)
at populus tumido gaudeat Antimacho.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 954)
Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 961)
sed cuivis quamvis potius succumbere par est quam matrem fratres ex patruo parere.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1112)
qui publicis quibuscunque gaudetis, et res privatas vinculo sue legis, non aliter, possidetis;
(단테 알리기에리, Epistolae 31:4)
Nec advertitis dominantem cupidinem, quia ceci estis, venenoso susurrio blandientem, minis frustatoriis cohibentem, nec non captivantem vos in lege peccati, ac sacratissimis legibus que iustitie naturalis imitantur ymaginem, parere vetantem;
(단테 알리기에리, Epistolae 41:8)
Audiat, ex quo iubet, Romanorum pia et serena Maiestas, quoniam tempore missionis presentium coniunx predilectus et ego, Dei dono, vigebamus incolumes, liberorum sospitate gaudentes, tanto solito letiores quanto signa resurgentis Imperii meliora iam secula promittebant.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:3)
Principum quondam Phariseorum cupiditas que sacerdotium vetus abominabile fecit, non modo levitice prolis ministerium transtulit, quin et preelecte civitati David obsidionem peperit et ruinam. 2.
(단테 알리기에리, Epistolae 73:3)
que quales pariant tibi fetus, preter Lunensem pontificem omnes alii contestantur. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:5)
Recte quidem nobiscum agitur, cum ex ea parte pulsatur ad nos ad quam cum ceteris sensibus inflet auditum, ac pariat pudor in nobis penitudinem, primogenitam suam, et hec propositum emendationis aggeneret.
(단테 알리기에리, Epistolae 81:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION