라틴어 문장 검색

excussa silvis poma compescunt famem et fraga parvis vulsa dumetis cibos faciles ministrant, regios luxus procul est impetus fugisse:
(세네카, 파이드라 7:11)
sed arva per se feta poscentes nihil pavere gentes, silva nativas opes et opaca dederant antra nativas domos.
(세네카, 파이드라 7:21)
visceribus atras pascit effossis aves
(세네카, Thyestes 11:1)
an beluis servantur, an pascunt feras?
(세네카, Thyestes 1056:1)
demittit propius pomaque desuper
(세네카, Thyestes 167:1)
morsu peremptus pascis Idaeas aves?
(세네카, Troades 586:1)
nunc furtiva cavis poma dabam manibus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 310)
hic erat Arganthi Pege sub vertice montis, grata domus Nymphis umida Thyniasin, quam supra nulli pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus, et circum irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaveribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2016)
hoc si quis vitium poterit mihi demere, solus Tantalea poterit tradere poma manu;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 127)
quamvis Ida Parim pastorem dicat amasse atque inter pecudes accubuisse deam, hoc et Hamadryadum spectavit turba sororum Silenique senes et pater ipse chori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3222)
cum quibus Idaeo legisti poma sub antro, supposita excipiens, Nai, caduca manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3223)
felix, qui vilis pomis mercaris amores!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b22)
Deiphobumque Helenumque et Pulydamantis in armis qualemcumque Parim vix sua nosset humus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 117)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
sola Parim Phrygiae fatum componere, sola fallacem Troiae serpere dixit equum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1334)

SEARCH

MENU NAVIGATION