라틴어 문장 검색

Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:5)
Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:3)
locis frigidis a meridie, temperato statu caeli aut ab oriente aut ab occidente, ne toto die solem vel umbram patiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 22:2)
Me autem longus docuit usus, multo utilius esse primo quoque tempore falcem vitibus admovere, nec supervacuis sarmentis pati silvescere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:1)
Praecipitem vero plus anno pati non oportet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 34:3)
Nulla ex his generibus, aut praefervidum, aut gelidum statum caeli patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:1)
Cum omnes surculos, quos arbor ea patietur, demiseris, libro ulmi vel iunco aut vimine arborem constringito:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:1)
omnem iniuriam sine noxa patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:1)
Nam si neglecta cruditas est, et inflatio ventris et intestinorum maior dolor insequitur,qui nec capere cibos sinit, gemitus exprimit, locoque stare non patitur, saepe decumbere, et agitare caput, caudamque crebrius agere cogit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:2)
nec bos vitiatam partem vehementius premi patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 1:4)
Qui cum intra triduum, cum bos vitium cepit, emissus non est, intumescit collum, nervique tenduntur, et inde nata durities iugum non patitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 4:2)
quoniam laboris et operis non minus quam iuvenci propter uteri sterilitatem patientes sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 1:3)
Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:1)
Nam si patiaris eum a recenti curatione feminam inire, constat ex eo posse generari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:3)
Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION